821
ANTIGRAMANIA. 253
ex corde cerui hactenus temere creditum
est, aut res vegetales alias. Nutrimenta
longe sunt praestantiora auro hac in partè,
cur his praefertis aurum? Sed qua fiducia,
quoque charactere auri, adhibetis illud ad
caput, & eius vitia? Vnde nostis quod
niuersale sit? Paracelsus non raro potiores
tribuit antimonio; alij gemmis. Idem tu¬
us DEVS lapidi Philosophorum vim tribu¬
it, non specificam, sed a praeparatione con¬
tractam: ancillae tuae & ianitrices quid hic
agunt? Nisi fallor tu Chiromantiam & Phy¬
siognomian non spectas in subiectis natu¬
ralibus, sed in operatione artis tuae. Nam
ex praeparandi modis omnem noticiam
tibi policeris. Sed quanta inde absurdita¬
tum nascitur sylua? Tune ex modo prae¬
parandi scires naturam rei, & effecta? Quę
ergo eodem praeparantur modo idem va¬
lebunt, vt cum exprimitur oleum ex amy¬
gdalis dulcibus, & semine Hyoscyami &c.
sed in stolidis superuacaneum est diu im¬
morari.
Tribuit Paracelsistis quod naturae inti¬
ma perspiciant, penetralia. Si hoc possunt,
Dij sunt. Verum a diuinitate tantum ab¬
sunt, quantum tartarus a coelo. Non ergo
possunt. Homini facultas data est ab exter¬
nis & effectis venari non essentiarum no¬
ticiam intimam; sed aliquam saltem con¬
ditionem, naturae.
Anderna¬
cus: Tanta
illis arcano¬
rum & ma¬
nalium Dei
copia est, vt
ipsi nescij cui
potissimum
ex illis prin¬
cipem locum
attribuere
debeant, nunc
auri magi¬
sterium, ei
quod e sti¬
bio, nunc
mercurium
stibii &
plumbi, ipsi
qui ex auro
praeparatur
praeferant etc.
Praeparatio
per se non in¬
dicat vim re¬
rum.
Paracelsici
non perspici¬
unt intimae
naturae.