821
258 ANDREAE LIBAVII. D.
sista est; imaginationem habet tam fortem
vt attrahere omnes spiritus & intelligenti¬
as caelestes possit, imo etiam cogitationes
suas alteri imprimere, & vicissim cordis ar¬
cana cognoscere. Aut gestat, fortassis ex
lectro Paracelsicum idolum, cui vis est in
omnes spiritus, à quibus bene potest co¬
gnoscere quicquid homo patitur, & quam
ob causam. Donemus ergo Paracelsicis
stud; possunt enim; quia videri volunt, iu¬
xta illud [GR] ἄνω ποτάμων [/GR] &c. Studiosi non ex¬
pectent aliam solutionem istorum pa¬
radoxorum. Inania commenta sunt, nec
quicquam habent firmamenti. Satis ergo
est si eludantur simpliciter.
Addit, quod ope istarum famularum ad
essatam anatomen admissus ea sciat reme¬
dia adhibere quae naturam non opprimant
nec destruant. Additur argumentum. Quia
illa anatome morbos vere manifestet;
morbi cognitio certam monstret curatio¬
nem. Sed mirifice sapit. Si enim quaesiero
vnde sciat Neoparacelsus remedia natu¬
ram non opprimentia: respondetur; quia
morbos ex anatomia essata cognouit: At
inquam morborum noticia non ostendit quę
remedia vim nocendi aut iuuandi habe¬
ant; sensus, ratio, experimentum, eam ape¬
riunt; nisi pro remedio accipias medican¬
di [GR]δύναμιν καὶ ἐνέργειαν[/GR]: quanquam nec hic
sufficit morbi essentiam cognouisse. Et fal¬
sum
Stolido re¬
spondetur
elusionibus
iocosis.
Electrum
Paracelsi [sic].
Anatome es¬
sata omnia
de morbis
perit.
Noticia mor¬
borum quid
ostendat.