821
ANTIGRAMANIA. 257
mulis & essata anatomia suppeditantur?
Imo. Nam Paracelsus cum per essentiam
suam in obligatione armorum curat vul¬
nera, etiam procul distans potest de dioeta
& passionibus aegri ad vnguem iudicare;
non tamen sine spirituali essentia. Mira¬
bar autem qua fiducia Neoparacelsus re¬
pudiaret anatomian corporum humano¬
rum, & Galenicas [GR]ἐνδείξεις[/GR]: nimirum in
Vulcania officina tanquam in cęli vertice,
vel turri illa commenticia vniuersi de qua
legitur in commentis Amadisi Galli; sedens,
& distillans, non aliter ac Dornesius cum
vrinam destillat, omnia habet explorata
& cognita; quanquam plus sapit Dorne¬
sius quam Neoparacelsus. Ille enim vrina
vtitur ex homine egressa quae indicia quę¬
dam habet, si haec sapientia quaedam est, &
non potius stultitia vrina se maculans prae
arabico auro Paracelsicis non ingrato. Ita
fuit olim Medicus Astrologus, cui non
pus erat explorare de morbo, aut sym¬
ptomatibus, neque etiam de patientis na¬
tura, sexu & aliis; imo ne vrinam quidem
dignabatur inspicere. Sed quandocunque
consultor ostia pulsabat; thema caeli eri¬
gebat, & inde de omnibus perfectissima groto.
scientia respondebat. Huic similis est Neo¬
paracelsus. Nec immerito per anatomiam
essatam omnia cognoscit. Si enim Paracel¬
sista
R
Paracelsus
in hoplochris¬
mate.
Ridicula Pa¬
racelsici [sic] co¬
gnoscendi
ratio.
Virdungus.
Thema caeli
omnia signi¬
ficat de ae¬
groto.