821
262 ANDREAE LIBAVII. D.
gra saepe audiuerint quiritantem & con¬
uitia dolori decantantem. Sed quid praete¬
rea affert? Illustrat illam suam certitudinem
opposito contrario. Cui non est certa mor¬
bi cognitio, inquit, eius opinio quae Gale¬
nicis perfamiliaris; certum remedium ha¬
bere non potest. Hic naturam opprimi, at¬
que aegrotantes ante iustum vitae terminum
extingui quis non videt? Haec ille. Praeclare
quidem illud; quod ignoto morbo, ignore¬
tur remedium at non ex officina Vulcania, &
anatomia essata, nec arte signata. Nam vt
morbum scias, Vulcanus non efficit in suis fur¬
nis dum res commissas destruit, & affligit Para¬
celsice. Quod autem Galenicos pungit; ęquo
animo ferunt. Quid enim ab hoste expectes
aliud? Sibi tribuit scientiam; nobis opinio¬
nem. Si vellem vrgere Sophistam; totam illi adi¬
merem Vulcani artem, omnemque cerebri
essentiam vna cum arte signata. Sed hoc Ra¬
mo censori committemus. Non autem est con¬
sequens, remedium certum ex opinione non
posse haberi, quanquam id tam certum non
sit, quam quod [GR]ἀπόδειξις καὶ ἐπιστήμη[/GR] suppe¬
ditat. Aliquid dandum coniecturis non raro
est. Et quis in tanta humanae mentis imbe¬
cillitate rem semper acu tangere, & digito
monstrare ita possit, vt asserat, hoc certum
erit huic morbo remedium? Medici sciunt suum
officium esse ex artis praescripto agere; Ea
autem
De remedio
certo.
Remedium
indicatur a
morbo.
Galenicis
pinio tribui¬
tur.
Etiam con¬
iectura quo
dammodo
indicat re¬
medium.
Medici est
bene mederi.