821
ANTIGRAMANIA. 263
autem artificiosas coniecturas non exclu¬
dit; quae tamen vt Neoparacelsi ancillae, non
raro fallunt etiam ingeniosissimos. Si quid
Hippocrati fidei est; fortunae & tacitae
nimorum fiduciae item aliquid est relin
quendum. Huc collimet ille certo. Neque
tamen inde consequens est, theoremata
medica labefactari. Sed vt hoc certum est,
hydropa esse chronicum morbum; ita &
hoc certum; quod acutorum iudicium sit an¬
ceps: & experientia difficilis. Sed Paracelsi¬
cis spiritibus omnia ad vnguem sunt nota.
Nam sicut Cardanus, ita & illi arcana aeterni¬
tatis intelligunt; nisi cum pituita molesta est.
Omnino Paracelsistae Neoparacelso
sunt laudati Medici perfectam noticiam re¬
rum & sanationis habentes: Idque non tantum
argumento Dominae, quae est essata anato¬
mia; sed & ancillarum quae sunt Physiogno¬
mia, & Chiromantia macrocosmica. Iam
accedit etiam tertius adiutor & praesidiari¬
us, qui vocatur ARS SPAGIRICA. cuius vis
sit incredibilis in aurcis montibus conflan¬
dis medicinis praeparandis & aliis; adeo am¬
pli vsus, vt molitores, pistores, coqui, far¬
tores, & omnino nobiles ignobilesque arti¬
fices vel nescientes eam excolant, & VENE¬
RENTVR: cumque illis omnibus sit commu¬
nis; solos tamen seplasiarios fugit Galeni¬
cos; quorum ineptiis, vt succorum expres¬
sioni,
R 4
Etiam fortu¬
nae Hippocra¬
tes tribuit in
sanatione lo¬
cum.
Ars spagiri¬
ca.
Neoparacel¬
si verba.