821
ANTIGRAMANIA. 267
trahunt succos? Non puluerant? Non in¬
fundunt? Quid autem illud erat quod de mo¬
litoribus spagiris asseuerabat? Si molitores
in puluerem redigunt grana, idemque faciunt
seplasiarij, quanquam hi cortices & putami¬
na subtilius separant, illi minerua pinguio¬
re; cur molitores (adde & auiculas quae val¬
de industrie norunt purum a puro secerne¬
re & grana sinapis, raporum, papaueris, &c.
decorticare) sint Spagiri, non autem phar¬
macorum praeparatores? An non simpliciter
coquunt coqui, moliunt molitores? Sed
Paracellici non puluerant, verum calcinant.
O delicata ingenia. Quid refert qua via &
modo aliquid teras si tritum oportet? Sed
hic iterum defectus Spagiriae Neopara¬
celsicae elucet. In praefatione fiducia Vul¬
cani omnibus mouebat litem. At Chymici
etiam sine Vulcano calcinant, & puluerant,
idque longe frequentius, quam illud. Quid hic
respondes Neoparacelse? An non te pseudo
chymicum esse conuictum est? Inspice totam
Dornesij de quinta essentia syntaxin: consi¬
dera archidoxa Paracelsica; & quaeso iudi¬
ca; calcinantne seu puluerant illa per Vulca¬
num an alio modo? An non etiam terunt in
lapide; non soluunt aquis regiis & poten¬
tibus? An non etiam aceti, succi limoniorum,
berberum quin & Mercurij, & fumi plumbi
aliqua vis est? An non limae & pistilli? Putas
autem
Defectus
Spagiriae
Paracelsi¬
cae.
Calcinatio
absque igni,
nisi Vulca¬
nius muta¬
tus est in Ne¬
ptunum, &c.