821
266 ANDREAE LIBAVII D.
giria apud Theophrastum Paracelsum non¬
dum intelligit. Non est anatomiae essatę,
quam ille stolide fingit, ancilla; sed, vt &
Dornaeus explicat, idem quod Alchymia
vel Chymia, cuius officium generale est dis¬
cernere verum a falso; genuinum & essen¬
tiale ab adultero & accidentali, sequestra¬
re a bono malum, & impurum a puro se¬
gregare, separare & abiicere binarium vni¬
tate seruata, vt Dornaeus loquitur. Et hoc
ipso argumento prodit suam stultitiam &
pseudochymian idem Neoparacelsus. Pa¬
racelsista audire vult, at non cum autore
suo loquitur. Chymicus; at a Chymico¬
rum placitis diuertit.
Sed forte ille suo genio, qui est fortassis
Soladinus, siquidem Vulcanum tantopere
veneratur, nouam artem cudere voluit. Hęc
etiam ratio est, cur autoritatem in praefan¬
tione repudiauit, vt sc. sibi integrum esset li¬
bere quicquid in buccam veniret & statuere
& pro lege ratum iungere. Sed Paracelsistę
nunquam sibi persuadebunt hunc de sua fa¬
ctione esse, cum principis oracula non ob¬
seruet. Illud valde superciliosum est, quod
negat Magiriae suae seplasiam conferendam,
quia hęc tractet expressiones succorum sim¬
plices puluerationes, infusiones. Hic in
pura solis luce peruersitas Neoparacelsica
destituta est. Ergone, Paracelsistae non ex¬
trahunt
Spagiria
Theophra¬
sti.
Paracelsici
pseudochy¬
mia.
Soladini
sunt Para¬
celso spiritus
igni gauden¬
tes.
Pharmaco¬
poeia an com¬
parandae Spa¬
giriae.