821
274. ANDREAE LIBAVII D.
dem. Nobis persuasum est, si arsenicum,
quod acre est venenum, & ossentia sua in¬
fensum animalibus, [GR]κατὰ γίνος[/GR], istud fuit
ex quo praeparatum illud butyrum est, aut
interimere debuisse, tantum abest vt quic¬
quam iuuerit; aut per halitum dissipata
essentia eius cadauer retentum deglutitum
esse. Remanere autem tale quid potest, si¬
quidem terreum est. Ita praeparat Quer¬
cetanus: Ter sublimatum affuso fixatorio
menstruo destillat saepius. Puluerem reli¬
ctum albiss. eluit, vt sal tollatur. Addito oleo
calci reuerberat, tandemque abluit & restat
calx diffluens instar butyri. Hoc quid aliud
est quam terrea substantia & ex qua abla¬
ta est illa Chymicorum anima? Ille tamen
tam temerarius non est, vt corpori immit¬
tat. Si bene & spagirice extrahere voluisset
ita vt essentia residua mansisset, omnes alu¬
delis rimas occlusisset, ne vllus spiritus a
minera eius potuisset discedere. Alias nec
spagirica fuit extractio, nec essentiae appa¬
ratus. Et qualis illa essentia est, quae caret
proprietate specifica? Asserunt autem mul¬
ti eam vim esse qualedit; quanquam alij cor¬
rosionem culpent. Sed id verisimilius est,
cum purgans vis simul insit. Quin & ipsi Pa¬
racelsistae affirmant. Constans enim apud eos
Theorema est, quosdam morbos esse arse¬
nicales, vt pestis; quaedam etiam remedia, vt
Xenech¬
Praeparatio
Arsenici.
Nota Chy¬
micos non me¬
ras essentias
concinnare,
sed & corpo¬
ra expurga¬
re, si illae vo¬
catae essentiae
sint noxiae.
Illud buty¬
rum non fu¬
isse chymica
essentiam.
Arsenicum
aliquibus di¬
citur pro¬
prietate ve¬
nenum, ali¬
quibus ero¬
sione. Sed il¬
lud est ve¬
rius.