821
ANTIGRAMANIA. 273
Ergo Spagiria venenum separat a salu¬
bri, & remitutam reddit.
Probabile est antecedens; at inde non
sequitur complexio: neque hoc quod vene¬
num separatum sit. Nam Bellonius narrat
Opium a Turcis satis magna quantitate
vorari. Nobis illa afferret lethargum ma¬
iorem, quam passi sunt septuaginta dor¬
mientes, aut ille frater ad montem Sinai,
vix post quadringentos annos experrectus.
Narrat Fallopius quendam vnciali pondere
vorasse Scammonium, neque quicquam inde
fuisse passum. Anus attica à veneno cicu¬
tae tuta fuit. Socrates autem mortuus est.
Testatur Gesnerus Thoram esse, quae co¬
mesta parùm noceat; at parumper attacto
sanguine deleteria sit. Eiusmodi historia¬
rum plenus est mundus, & quotidie in ce¬
lebribus nundinis prostant homines Sala¬
mandrarum voraces absque incommodo mani¬
festo. Dicit Neoparacelsus se vidisse arse¬
nicum deuoratum: non addit nec de alexi¬
pharmaco pręgustato; nec fidem facit de con¬
sueto; nec de salutari vsu, sed temeritatis
saltem mentionem facit: imo quis credet illud
butyrum fuisse essentiam arsenici? Si ille prae¬
parauit, cur non triplo pondere, quod bis
promittis sanctissime (o plenum religionis
virum) sumsit ipse, & famem ita solatus
est? Si alius: exponat nobis hominis fi¬
dem.
S
Christoph.
costa [sic] recitat
historiam quae
indicat aut
opium illis
edendum esse,
aut morien¬
dum nisi iu¬
uet vinum.
Scammoniae [sic] vn¬
cia vorata.
Autor de
Theriaca si¬
mile quid
memorat, et
Crato de
Elleb. albo.
Deuoratum
arsenicum es¬
sentia eius
non fuit, sed
corpus ex¬
purgatum ab
essentiali (vt
loquuntur) et
spirituali
veneno.