867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 443
SERAPIA AD MENSTRVA PROVO¬
CANDA.
Quinque radicum aperientium vnciae tres: radicis rubiae
maioris vncia: radicis quinque folij, & eryngij, singulae vnciae: pu¬
legij vtriusque, calaminthae, origani, singuli manipuli: quatuor se¬
minum calidorum maiorum singulae drachmae: florum rorisma¬
rini, leucoi, genistae, singuli pugilli: decoquantur in aqua & vi¬
no: radices autem in eis per noctem macerentur, & in iuris cola¬
ti libra diluantur: mellis despumati vnciae quatuor: zaccari quod
satis est. postremò condiatur serapium aquae cinamomi destilla
titiae quadrante.
OBSERVATIO.
Differt hoc serapium ab eo, quod vrinas prouocat: quia
crassos & viscosos humores, obstructionum auctores, & men¬
strua impedientes magis extenuat, incidit, & detergit. Qua de
causa, ipso vel similibus vtimur: nam si post longam sanguinis
profusionem ex vtero, vel alia quadam parte, menstrua ob sangui¬
nis penuriam retineantur, serapia eiusmodi exhiberi non debent:
quòd corpus adhuc magis exiccent. Rectè autem exhibentur,
antequam menstrua fluant, aut tempus purgationis instet. Quia
etiam in retentione vrinae ab eadem causa orta conueniunt. MA¬
THETES, Quis huius serapij vsus est? GERON, Ad vterum calefa¬
ciendum, aperiendum, & resiccandum: item ad conceptum faci¬
lem per se, aut ex decocto artemisiae; & mercurialis, cum serapij
ex artemisia modico: vel aquis herbarum praecedentium. Haec se¬
rapia, si cum decocto persicariae maioris offerantur, multò erunt
efficatiora. MATHETES, Audiui iam materiam medicamento¬
rum, quibus serapia constant: item quomodo, & qua ratione pa¬
rentur misceanturque: nec non ad quae vitia singula valeant:
num adhuc scire desidero: omniane recens componere oporteat,
an etiam in vsum retinere ac asseruare liceat: cùm non semper hec
bas virides habere possimus? GERON, Ne aegri penuria remedio¬
rum diutiùs laborare, aut interire cogantur: posterior aetas ope¬
raepretium censuit, vt ęstate, quando herbarum compia suppetit, se
rapia, seu vt barbari dicunt, syrupicomponantur, quę in officinis
per totius anni curriculum ad vsum futurum asseruentur. MA¬
THETES, Quid singula ista praestant? GERON, Alia humores ex¬
tenuant, praeparántque: alia refrigerant, calefaciunt, alitérque im¬
mutant: quaedam vitiosos humores purgant: quaedam partes cor¬
roborant, astringuntque: cuiusmodi haec sunt, quae infra posita
proprijs passim seplasiariorum vocabulis nominantur.
g 4
Quomodo serapi¬
um hoc ab eo
quod vrinam mo¬
uet differat.
Menstrua proue¬
cantia post san¬
guinis effluxum
danda non sunt.