867
Pituita teuuis
& aquosa flatus
generat.
Hydrops cum lie¬
nis scirrho qui¬
bus indigeat.
Syrupi ad malum
habitum.
Syrupi ad men¬
strua idonei.
Syrupi ad vrinas.
Ex aceto parata
vtero aduersan¬
tur.
442 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
mae tres. In decocti iuris libra diluito zaccari, quod satis est. con¬
diatur syrupus spicae Celticę, & cinamomi vtriusque drachma
na, & semisse. Triens exhibeatur, vel per se, vel cum aquis intybi¬
vtriusque.
SERAPIVM AD HYDROPEM ANASARCA
Medicamentis proprijs addito ea, quae pituitam ducunt, vt
agaricum, semen cnici, senam, polypodium: aut illa, quae in syra¬
pio pituitae concoquendae peculiari compraehensa sunt.
SERAPIVM AD TYMPANITEN.
Vuarum passarum vnciae duę: seminis apij, petroselini, sese¬
leos, singulorum drachmae duę: radicis apij, valerianę, singulę se¬
muncię: mentę, absinthij, betonicę, singulorum manipulus dimi¬
dius: marrubij manipulus: mercurialis, brassicę marinę, singulo¬
rum manipulus dimidius: senę Alexandrinę, medullę seminis cni¬
ci, singulę vncię: florum rorismarini, genistę, singuli pugilli. In de¬
cocti colati sesquilibra, diluito zaccari quod satis est, ac fiat serapi¬
um: quod condiatur puluere diagalangę, vel aromatici rosati dra¬
chma. Detur diebus alternis.
COMPOSITIONIS RATIO.
Constat hoc serapium aperientibus, odoratis, & ijs quę flatus
discutiunt: quibus adiecta sunt pituitę purgandę efficacia: quia, si
ipsa tenuis, & aquosa sit, flatus generare solet: eóque euacuanda.
Adhęc addita sunt ijs, quę aquas ducunt, diagalanga, aromati¬
cum rosatum: vt ventriculum, & reliquas partes corroborent, si¬
ue in peritonaeo, ac vtero, siue in alia quadam parte, vt in tumo¬
ribus aquosis, pituita contineatur. MATHETES, Quae ad hydropem
& lienis scirrhum conueniunt? GERON, Incidentia & lienica di¬
cta, vt est cortex radicum capparis, sambuci, vel fraxini, popu¬
li, & tamarisci. macerari autem illa in aceto, & decoqui debent.
MATHETES, Quę ad malum habitum, & menstrua prouocanda
prosunt? GERON. Superioribus ferè similia ex aperiuntibus, & ijs
quę tum vrinas, tum illa cient composita: quę verò ad vrinas mo¬
uendas pręscripta sunt, menstruis quoque educendis idonea fieri
possunt: si addantur radices eryngij, folia artemisię, vel parthenij,
vel sabinę, sique condantur cinamomi vncia, vel sescuncia. vrinas
autem mouent ferapia ex duabus, vel quinque radicibus confe¬
cta, oxymelique. At quę ex aceto parantur, non admodum men¬
struis accommodata sunt: quia illud vtero aduersatur. poterunt
igitur in hunc modum parari.
Serapia