821
286 ANDREAE LIBAVII D.
Quis genius te tua praeparare tam dissone
docuit? Sed haec differamus. Tandem nec
catholicum est alias praeparationes alias
doses habere, vel ipsorum Paracelsistarum
testimonio; qui omnia fere etiam diuer¬
sissime praeparata, granulari, vel gutta¬
rum paucarum quantitate sumenda com¬
muniter, non neglectis tamen his quae
quantitatem mutant, proponunt; veluti
de lapide Philosophorum, de auri pręcipi¬
tato &c. Essentiam scammonij praescribit
Quercetanus dosi scrup. medij. Eadem prae¬
bet essentiam armeni & lazuli, & cucume¬
ris agrestis, elaterij, & aliorum: Extractum
Elleb. dat scrupulo vno, sicut & turpe¬
thum & elaterium aliquando &c. At sunt
istorum dissentientes praeparationes.
Ita de vnius rei quinta natura, ente pri¬
mo, elemento, Mysterio & reliquis pluri¬
mum statuunt Paracelsi asseclae. Nugatur
ergo Neoparacelsus temere, cum ait aliam
pręparationem apud Paracelsicos aliam requi¬
rere dosin, nisi id sigillatim explicet. Sed
fortassis nos frustra hic laboramus, oleumque
& operam perdimus, quia ille Vulcanius dis¬
putator ferre autoritates & morruam literam
non potest. Sed nostri discipuli; si id vrserit,
quaerent, quare dicat Nos, si ipse solus est?
Vulcanus enim suus & instrumenta sunt
purum passiuum, vt Theologica phrasi cum
olim
Praecelsica
mensuran¬
tur granu¬
lis, licet non
paribus sem¬
per nec sem¬
per illis.