821
ANTIGRAMANIA. 287
olim Theologo disseramus, carentque in re¬
bus Chymicis libero arbitrio. Itaque nec
personam sustinent. Sed oppones: Neopa¬
racelsus DEVM, naturam, & Vulcanum cum
forcipibus, tigillis, lebetibus, cucurbitis,
ludelibus &c. appellauit. Ergo hae sunt eius
auxiliares copię, necvlla autoritate nititur.
Verum, inquam, priora duo auxilia non sunt
illi satis aequa: Et in artibus non de remo¬
tis, sed propinquis & propriis causis nego¬
tium est. Relinquitur ergo ei Vulcanus. Si
ergo illud, Nos, idem sit ac si dixerit. Ego,
Ignis, forceps, follis, ligna, trullae, bacilli &
reliqua supellex Vulcania; non minus in¬
saniat, ac si ex quercubus natos Chymicos
alios putet.
Sequitur.
Paracelsici sunt in medicamentis prae¬
parandis dexterrimi & diligentissimi
ergo sunt veri medici, laudeque dignis¬
simi & per consequens calumniose
tractantur a Galenicis.
Antecedens probatur à minore: Nulli
(inquit) rectius tenent praeparationes quam
Chymiatri. Deinde additur prosyllogismus
huius: Quia Carbones, & lutum non exhor¬
rescunt, fornaces construunt ipsi, coquunt in¬
somnes sine taedio, nullis laboribus parcunt.
Idem argumentum etiam euincere cre¬
ditur, quod doses norint certissimas. Ita
enim subiicit.
Quare