821
ANTIGRAMANIA. 289
ticae: attamen interdum etiam à coquo &
Chirurgo vsurpatur. Itaque generalibus
forte quis eam annumerauerit ministeriis.
Medicus autem vtitur illis instrumentis in
speciali medicatione, non tamen inscio se,
nec inuito comportatis, paratisque. Est
taque primarium eius officium per illa be¬
ne mederi.
Comportare, expurgare & reliqua satis
est si sciat, praescribere, aut etiam mon¬
strare bene suis ministris possit, indeque
apte iudicare. Non enim simul in syluas
excurrere, legere medicamenta, & ador¬
nare potest, & Clinicum ager e; aut etiam
praeter praxin; quae interdum in magnis Re¬
bus publicis satis est negotiosa, praesertim
vbi multa est intemperantia, & caeli varie¬
tas, aliquid Theoriae dare. Itaque ex sen¬
tentia aphoristica concessum ei est vti mi¬
nistris. Alioquin eodem argumento con¬
cluseris medicum debere etiam lectulos
sternere, matulas (sit dicto venia) porrige¬
re, & reliqua etiam indigniora in culina,
cella, cubiculo, triclinio &c. obire. Con¬
sequens est, vt in aliis, ita & in Chymicis
praeparationibus medicum vti posse mini¬
stro industrio, & fideli; sicut solet hoc di¬
ligenter curari in Rebuspublicis bene con¬
stitutis, vt non tantum ipsi pharmacopolę
sint artis suae scientia instructi vna cum
mini¬
T
Medici offi¬
cium.