821
290 ANDREAE LIBAVII D,
ministris, sed & fide iurata rei publicae addicti,
quanquam vt inter seruos Vulcanios (quo¬
rum infidelitas fere iam aequata nubibus
est, & in omnibus tabernis proclamatissi¬
ma) multi sunt nequam; ita nec inter Se¬
plasiarios omnes sunt puri. Si hene fiat res;
quid interest tuis manibus fiat, an carbo¬
narij ministri? Fiat modo te autore & iu¬
dice. Quae ergo vis conclusionis Neopara¬
celsicae est? Nempe consequi ipsos esse se¬
dulos operarios. Nam fornaces construere,
est operari; idque & vitrarij, & figuli, & fabri
ferrarij, & Metallici latomi, aliique saepe
praestant ingeniose. Ita cum strenue vigi¬
lant, & multas noctes insomnes ducunt; vi¬
ne est cum potoribus, & lixis. Non exhor¬
giles agunt bonos; idque saepe illis commu¬
rescere carbones; decet bonos Carbona¬
rios. Et hoc Caminarij faciunt similiter, &
fabri ferrarij. Regere ignem bene & in¬
dustrie; nullam tribuit aliam dignitatem,
quam quae est communis cum liquatori¬
bus, metallicis excoctoribus, & probato¬
ribus. Vnicuique sua laus est. Itaque &
[GR]ψοῦσμα[/GR] physicum committit, cum inquit
SOLOS Paracelsicos scire regimina ignis,
quae tamen non ignorant aurifabri & reli¬
qui. Vnde ergo deducta est doseos tam su¬
perciliosa noticia? Vnde commendata di¬
gnitas illa medica? Nempe ex accidente hęc
eueni¬
Paracelsici
a constructio¬
ne fornacum
boni fiunt
fornacarij,
si bene id ex
equuntur.
Non soli Pa¬
racelsici [sic] sci¬
unt ignem
bene regere.