821
ANTIGRAMANIA. 293
tificia; neque adeo obscurum nobis est
quomodo Lullius, Vlstadius, Querceta¬
nus, Andernacus, Dornaeus, Dornesius &
alij, qui longe meliores Neoparacelso scri¬
pta sua vniuerso proposuerunt mundo, &
communi donarunt vtilitati, quanquam
occultare inuersione ordinis, vocabulis
nouis; omissione &c. multa sint conati.
Sed non adeo latent, vt non ope [GR]χειρτεχ¬
νίας[/GR] & interpretamentis clarissimis eorum,
qui apertissime nobis ista tradiderunt, vt
Crato ait, & euincit, in lucem producti sint;
nec in nostris quoque pharmacopoliis vi¬
geant Chymica; Et quid nobis cum Neo¬
paracelsicis? Vescatur is laeteturque suis
sordibus; capite mortuo, menstruo & re¬
liquis, solus. Hoc argumento est, ipsum &
falsum Paracelsistam esse, & Chymicum
adulterinum. Si enim illi, quos praedixi¬
mus, Chymici sunt, quorum praeparatio¬
nes nos latent; aut Neoparacelsi quoque
non latebunt, aut is non erit Chymicus. At
Chymicum se esse remis velisque conten¬
dit. Verus ergo cum non sit, falsus erit. Sed
satis nobis iam est reposuisse ipsi elenchum.
In secunda πίσει negat Galenicos didicisse
praeparationes. Si de suis intelligit; con¬
cesserim aliquid, at non totum.
Nam ad nos missus est eius sal veneris;
quem non difficile est ad vnguem imitari;
neque
T 3
celsici igno¬
rantes inep¬
tias, non
gnorant ve¬
ram Chymi¬
am.
Sal veneris
& Spiritus
vitrioli. Ne¬
neque Parac.[sic]