821
294 ANDREAE LIBAVII. D.
neque est sal cupri, vt vane garrit. Videat
ergo quo iudicio suam assertionem com¬
probet. Gebro iudice quid sit nouerit. In
hoc ipso suo opere disserit de arsenico, &
vitrioli spirituita adornatis, vt absque mole¬
stia & noxa sumi facile possint. Eae res sim¬
plicis admodum sunt operae, & venenum arse¬
nici halitu, digestione, ablutione &c. non
laboriosis, euanescit quasi anima relicto
cadauere terreo fugiente; Spiritus autem vi¬
trioli phlegmaticus, ita vt cum commen¬
dat, quam vulgaris est noticiae? Sivero accipit
de Chymicis in genere; aut etiam de veris; di¬
cunt nostri pueri quod impudenter men¬
tiatur. An autem non didicerint Chymian
nostri, effecta docebunt, quae requirat in
pharmacopoliis: quanquam Matthiolus,
Gesnerus, & alij nobis multum profuerint
sua diligentia, & in omni fere dispensatorio
existant praeparationes Chymicae. Guin¬
therius etiam plus Galenicus quam Paracel¬
sicus tractatum integrum nobis communica¬
uit. Reliquos praeterimus ob copiam. In ter¬
tia tribuit nobis quod rem foris intueamur.
Vnde ignoremus Chymica. Id autem putat
se conficere posse per hoc, quod turpiter
ignoremus modos praeparationum, quòd
multa celemur; quod nuclcum deprehendisse
rati, cortices ac siliquas teneamus. Hoc com¬
probat vlterius, quia externas caducas atque
momen¬
Galenici re¬
ctitus Para¬
celso [sic] didicè¬
runt Chymi¬
an, vnde &
illum tene¬
brionem no¬
runt artis iu¬
dicio explo¬
dere.
Galenicos
rem foris in¬
tueri.