821
298 ANDREAE LIBAVII D.
rum immaturarum subtili agitent bene.
Intra quadrantem horae erit bonum atra¬
mentum, idque stabile si accesserit gummi.
Videant tamen ne nimio constet hoc.
Nam in Galenicis pharmacopoliis fortas¬
sis nummo ement vulgari, quod apud Neo¬
paracelsum vix ducato. Idem atramentum
ferrum colorat seu tingit colore veneris, mo
re vitriolatarum aquarum; & si infundas vasi
plumbeo vel stanneo, corrodit id, seu (spa¬
girice loqui volebam) calcinat & cerussam
producit. Quorum ergo ventriculi vel atra¬
mento inscribi debent (sunt enim membra¬
nei) vel calcinari illi poterunt essatę anato¬
miae Neoparacelsicae sale vti. Bene profici¬
ent. Vides simplicitatem quorundam. Sed tu
non bonus es sutor, qui ad eundem modulum
omnes reuocas pedes. Nostri medici sciunt
vitrum antimonij aliquod tam furiose purga¬
re vt nihil supra, aliquod omnino nihil.
Vnde hoc didicerunt? Num ex cortice ni¬
gro? si accipis, ego tibi mittam vtriusque pul¬
uerem. Tu ex vulcania praeparatione coniice
vter purget. Ex effectu id primum tui co¬
gnouerunt, quid possint praestare praepara¬
tiones diuersae. An nos tam stultos credis,
quin eodem respiciamus? Sed cur tu nobis
sensus adimis? Nempe vt in physico campo
solus regnes, & ne quis dicere possit, tuus
spiritus vitrioli est merum phlegma, sal ve¬
neris¬
Sal veneris
ille calcinat
stannum.
Vitrum an¬
timonij mul¬
tiplex.
Non exprae¬
paratione,
sed effectu
est virium
per se noti¬
na.