821
ANTIGRAMANIA. 299
neris est ęrugo soluta & coagulata vicissim
cum parte vitrioli O astutum caput. Sed no¬
ster argus non tam cito dormitat, vigilantior
est illo fabuloso, potestque tibi callido &
fraudulento mercurio in aulis auribusque
quorundam suauiter fistulanti in os impin¬
gere baculum pastorale, & verberibus bene
multatum te abigere. Nos vtimur, & vtemur
nostris sensib. vel te inuito, & his ducibus
longe melius naturam rimabimur quam tu
insensatus cum tuo cęco furiosoque Vulcano.
Scimus enim ea quae natura foris seu adiunctis
seu effectis exhibet, prodire ab intima cau¬
sa, & per notitiam horum ad illam peruenie¬
mus: lisdem etiam ducibus impedimenta,
auxilia, fortuita & alia agnoscimus, neque
minus nouimus ad separationes vti Vul¬
cano, balneis, & aliis soluendi mundandi¬
que modis, quam tu cùm toto Paracelsistarum
inepto & stolido grege. Quo iure tu tibi
vendicas solers praeparationum artificium,
eo nostri vnguentarij & barbi tonsores
medicinae ministri. Vide autem quid olim
Deo reposcenti ius commissae ecclesiae sis
responsurus; quid allaturus pro allotrio
episcopia, & ordinis desertione. Quarta
[GR]πίστις[/GR] spiritum Neoparacelsi manifestat, quan¬
quam mirati sumus, a templo ad carbonariam
prolapso homini tantum diuinaru literarum
etiamnum restare. Si canes sumus, vide ne
tibi
Cur Para¬
celsicus no¬
lit nos vti
sensuali no¬
ticia.
Firma sen¬
sus noticiae
ad naturam
intimam.
Paracelsici
non dignio¬
res vnguen¬
tariis.
Galenici vo¬
cantur ca¬
nes & porci.