821
302 ANDREAE LIBAVII D.
Ad secundum paralogismum responde¬
mus quod Hippocrates supra: Nempe et¬
iam illum sanari posse, qui in sanationem
fortuito, vel sine medico inciderit. Item
quod Bruno Seidelius; qui ait multa qui¬
dem a Paracelsicis iactari, sed nullo nisi
ipsis autoribus. Itaque effecerint sane stu¬
penda; nobis ex effectu illo solo, multo
minus medici erunt, quam grex antichri¬
sti vera Ecclesia ex mendacibus signis, &
quia dicunt Domine, Domine, &c. Vide¬
tur autem ipse Neoparacelsus suas curas
fortunae prostituere, quia non indicat
quam scienter curauerit; dicitque praeter
SPEM, sanatos morbos. Spes hoc modo
vsurpata, solet excludere e scientiam, eius¬
que defectum arguere & fiduciam. Videat
ergo an forte sanauerit. Dum ait: Qui ab
aliis pro incurabilibus habiti sunt, sibi
suisque mirifice placet; & Bodensteinium
aliosque ad viuum exprimit, qui versicu¬
lum Ouidianum mutarunt, dicentes.
Tollere nodosam didicit medicina
podagram; pro NESCIT.
Sed istud, incurabile haberi, multis no¬
minibus aequiuocum est, de quo Bruno¬
nis Seidelij liber in studiosorum manibus de¬
bet esse. Cogimur saepe de morbis pronun¬
ciare, quod sint incurabiles, ob defectum
medicinarum, paupertatem, incontinentiam
aegroti,
Si sanant Pa¬
racelsici, non
est conse¬
quens id fie¬
ri medice.
Paracèlsici
suarum lau¬
dum praeco¬
nes, licet ali¬
quando &
plebem ad¬
uocent. Me¬
dici artificis
iudicium fu¬
giunt cane¬
peius & an¬
gue.
Incurabile
aequiuocum.