821
ANTIGRAMANIA. 305
tibus, vt vocantur, vel tota substantia nos
immutant laeduntque. Sed quid multis?
Neoparacelsum & coqui & vnguentarij
seu chirurgi promptissime refutabunt. Tu¬
to is sanat, qui prudenter adhibet medici¬
nas, & sine iactura virium aut noua laesio¬
ne percurat morbum; quanquam vsurpet
interdum amariora. Non enim in faucibus
& palato est iucunditas, sed in amolitione
periculi cum minima molestia, licet & gu¬
stui & oculis non raro consulamus, si qui
deprehenduntur delicati; vt nostrae offici¬
nae testantur. Interdum tamen sanationes
occurrunt minùs tutae; vt in acutis, & ex¬
tremis, vbi saepe minore damno redimen¬
dum est majus.
Sed ad assumtum. Falsum id esse supra
ostendimus: cum ne Paracelsistae quidem
vtantur essentiis meris, & viribus abditis.
Et quomodo audet Neoparacelsus istud
scribere, cum sal veneris, quem ipse a se
confectum propinat, & crassum quid cor¬
pulentumque sit, & mordaciter infestet,
quin & astringat linguam & fauces, & nihil
nisi vitriolum cum aerugine sapiat? Eaene
vires sunt abditae? An vero nulla vis cura¬
tiua in illis manifestis inest? Dicat etiam
nobis, Natura ipsa dum cibum conficit, an
non imitetur Spagirium? Imo, inquiet,
imitatur Spagirus ipsam multo solertius
per¬
V
Tuto sanans.
Iucunda
cura non in
faucibus.
Non omnis
cura sine pe¬
riculo.
Sal veneris
non est iucun¬
da medici¬
na absque
corrigente,
nec abditas
solum habet
vires.
Natura Spa¬
giro soler¬
tior.