821
308 ANDREAE LIBAVII D.
cum natura artificialem coquum, praeser¬
tim autem molitorem qui supra dicebatur
Spagirian venerari. Esse autem inutile [GR]κρὴς
φυγειον[/GR] si dicant naturam extraxisse sulphur
& mercurium relicto sale; patet hinc
quod debeat omnibus nutriri corpus. Spa¬
girice enim ex omnibus constat. Et ille sal
in aquam oleum aliaque vicissim potest trans¬
mutari: & ex fecibus cum ipso sulphur
elici. Et si perrexeris laborando etiam
mnia possis in essentiam mutare. Hoc
nim norunt, qui Chymiae incumbunt
quod repetitis operibus tandem cuncta de¬
purentur. Nam natura cuiusque rei per se
nihil habet extranei in similaribus. Om¬
nium partium misti eadem substantia est,
eademque virtus. Hoc praestat Chymia vt
subtilia à crassis expediat, & vim potiorem
in pauca contrahat. Crassa nihilominus
suum vsum habent, possuntque & ipsa ad pu¬
rum deduci, ita vt nihil sit temerarie ad mi¬
sturam naturalem admissum. Vnde non abs¬
que ratione etiam integris saepe vtimur
abiectis iis quae extranea sunt misto.
Attendite vero ex media Spagiria, altis¬
simisque Paracelsice scientiae fontibus ena¬
tum & productum syllogismum.
Spargiri naturae dant similia, & quo
in loco illa passa est iacturam; eo stu¬
diose nituntur resarcire eam medi¬
camen¬
Commentum
inane est de
sola ex mer¬
curio nutri¬
tione.
Omnis rei
substantia
depurata tan¬
dem Chymi¬
ca fit essen¬
tia absque
fecibus.
Paracelsici
an adhibeant
destruentia
naturam.