821
ANTIGRAMANIA. 309
camentis loci affecti, referentibus
naturam & anatomiam.
Qua ratione ergo exhibeant destru¬
entia naturam?
Antecedens illustratur: Norunt sci¬
licet naturam natura laetari: & filio
poscenti panem, non dandum esse
lapidem, &c. Et per consequens ex
opposito: tritum pseudomedicorum
axioma de contrariis curandis per
contraria improbant & detestantur.
Illustratur & hoc testimonio Hippo¬
cratis in libro de locis in homine, &c.
Antecedens ex opinione quadam praua
dimanat. Audiuerunt Paracelsici homino
a veteribus philosophis appellatum micro¬
cosmum. Inde coniecerunt, quot menbra
in homine sunt, tot esse in vniuerso exter
no mundo essentias, non quidem easdem
mnino dispositionibus accidentariis, fami¬
liaritate tamen substantiae non dissentien¬
tes. Itaque in coelo mineralibus vegetalibus &
animalibus cor, epar, pulmonem, cerebrum,
renes, & reliqua collocarunt, à quibus sum¬
tae essentiae, quęuis sua membra in homine
non tantum in suo statu conseruarent, sed
& à morbis liberarent. Hinc natum axio¬
ma est, simile curaui simili, cor corde, epar¬
epate, &c. Hoc ipsum a Neoparacelso ap¬
pellatur medicamentum, quod refert na¬
turam
V 3
Analogiae
megalocos¬
mi & mi¬
crocosmi
causa est
somnij Pa¬
racelsici.