821
312 ANDREAE LIBAVII D.
& vicissim ab eo pati; si non fine ventricu¬
li naturali, at alio id quod fieri nisi inter
determinata & similia quodam modo non
potest. Ipsae etiam cantharides laedentes pe¬
culiariter vesicam, cerebro vix parcunt,
pro modo tamen patientis. Nam is actus
in ventriculo non est, qui in vesica, vt nec
hęmodia ab acidis, in alio quam in dentib.
Et potest fieri vt vna pars laedatur illaesa alte¬
ra, etiam indeterminate ratione medicę sci¬
entiae. Ita cum morbus deprehenditur ali¬
quo gradn insultare naturae; quanquam ad¬
hibere vellemus naturam per se, & proprie¬
tate substantiali iuuans: pohibemur tamen,
tum quia morbus non raro manifestis qua¬
litatibus peccat; non raro quantitate & aliis,
tum quia tantum vltra naturam extendendus
est remedij gradus, quantus sufficit ad exu¬
perandum hostem. At eo modo si simul por¬
rigeres medicinam; laederes eam, id quod non ra¬
ro etiam Paracelsicis vsu venit, dum suas
fortissimas porrigunt essentias, & naturae
spiritus dissipant, caloremve extingunt aut
debilitant, alia corrodunt, alia pręcipitant
& acria reddunt, &c. Quod si nolit credere
Neoparacelsus, iusserim in seipso suam ae¬
ruginem experiri loco cibi. Viderit & sense¬
rit quam sit familiaris ad conseruandam na¬
turam. Haec pluribus exposui, vt studiosi
deprehenderent iudicij fundamenta.
Dicimus
Paracelsicae
essentiae non
tam sunt na¬
turae fami¬
liares quin
interdum sum¬
me eam lae¬
dant.