821
ANTIGRAMANIA. 313
Dicimus ergo ad antecedens quod fal¬
sum partim sit; partim dubium. Spagiros
dare naturae similia respectu ciborum, &
confortantium crediderim: Natura enim
partis absque hostis ratione iuuatur: respe¬
ctu alterantium & purgantium, quaeque
alia morbos fugant; & hostis ratione dan¬
tur vt per se profligetur, non item. Expe¬
riantur autem in auro potabili; & inde pin¬
guescant; si libet. Et tunc credemus fa¬
miliaritatem. Edant autem bibantue
solum.
Quod dicuntur NITI resarcire; credi¬
derim. Multa enim conantur irrito effe¬
ctu. De medicamentis loci affecti per ana¬
tomiam essatam, fabula narratur; vt supra
patuit. Hinc ergo complexio illa mirifica
quae eo gestu pronunciatur; quasi impos¬
sibile sit Paracelsistas naturam destruere;
in fumum Chymicum resoluitur, & eua¬
nescit. Illustratio antecedentis nihil com¬
probat. Etiam nos nouimus simile gaude¬
re simili: Sed non semper id licet digito
stendere, vt essati Chymici. Vino laetatur
sitiens; at non raro laeditur destruiturque,
natura, siue id integrum accipias, siue ad
essentiam redactum. Confuse & in genere
scimus omnem foeminam parere: singula¬
riter non item vndiquaqe. Est autem illud
dictum de natura laetante natura ex vete¬
rum
V 5
Simile simi¬
li gaudere
axiomate di¬
citur, at sin¬
gulariter non
semper osten¬
ditur.
Natura lae¬
tatur natu¬
ra.