821
318 ANDREAE LIBAVII D.
& sequentia in quibus famem cibo pellit;
sitim potu; repletionem vacuatione, labo¬
rem quiete; Et vt breuiter dicat [GR][unchecked]ἐναντπα ἐναν¬
τί ων ἰήματα Ita 2 aph. 22 ἀπὸ πλησμονῆς ὁκόσα
ἂν νοσήματα νένη ται κένωσις ἰῆται. καὶ ὁκόσα ἀπό
κενώσιος, πλησμονὴ; καὶ τῶν ἄλλων ὑπεναν¬
τίωσις[/unchecked][/GR]. Ita 6 de popularibus Sect. 5 Quomo¬
do tibi placet Hippocrates? Si potes hunc
censorem ferre, absque irritato & immis¬
so in eum Vulcano tuo; quid haesitas, quin
manibus pedibusque damnata priore sen¬
tentia in hanc discedas? Vexauit autem me¬
dicinam etiam ante Paracelsum, eiusdem
axiomatis nomine Ammonius commen¬
tatus in quinque voces Porphyrij, sed ad¬
eo neminem commouit ex veris medicis,
vt etiam magis sint confirmati. Mons pes¬
suli quidam Danus Thematibus conscri¬
ptis publice contra idem disputauit. Sed
problematica inquisitio artis axiomatis
nil derogat.
Sequitur prolepsis Neoparacelsica de
dosium exiguitate cum viribus maximis,
quae res aliquibus suspectam reddiderat
Paracelsistarum medicinam, adeo vt puta¬
rint venena per eam dari.
Ita enim venena definita sunt ex Galeni
sententia, quod etiam minima quantitate
sint deleteria per se, quanquam effectus non
sequeretur semper. Neoparacelsus oppo¬
nit
Ammonius.
De dosibus
Paracelsicis.
Venenae.