821
328 ANDREAE LIBAVII D.
Propositionem nostri discipuli negant,
cum assumtione & conclusione. Proposi¬
tio enim elencho accidentis fallit, & non
causae. Potest enim subito aliquis restitui;
at hoc non cuincit, medicationem tutam
& non violentam. Pheraeo lasoni hostis
aperiebat vomicam; isque restituebatur
ex insperato. Illi cui luxatus brachij articu¬
lus erat, sanitas contingebat per casum ex
equo. Neoparacelsicos aegrotos potuit iu¬
uisse violentum remedium quod & natu¬
ram & morbum exagitauit ita vt forte pro¬
rumpentibus aliqua via molestis, natura
subito liberata respirauerit, cùm fieri po¬
tuisset, vt aliter facto motu tota fuisset op¬
pressa: aut etiam non fuerunt, sed visi sunt
tam periculosi aegroti de quibus meminit.
Neque etiam consequens est, si subito sibi
visi sunt releuari a medicina deplorati, eam
nullam intulisse naturae noxam. Interdum
primo non sentitur illa noxa, cum vniuer¬
sa vis naturae concitata est: at paulo post
impetu remittente, paulatim extabescit;
quia vehementia medicamenti a contra¬
rio per medium in quo sentitur leuamen,
in contrarium deduxit. Interdum etiam
vt flamma collecta vis naturae alicubi emi¬
cat, at pabulo cito absumto, intermori¬
tur quorum nos aliquos nouimus, qui
paulo ante mortem sibi bene habere vide¬
bantur,
Subita resti¬
tutio non ar¬
guit securi¬
tatem au¬
xilij.
Subitanea
restitutio non
raro momen¬
tanea. Quod
cito sit, cito
perit.