821
ANTIGRAMANIA. 329
bantur, quia pugna non erat naturae cum
morbo, hoc iam regnante; naturae vero vi
in paruum angulum contracta, in quo pe¬
nitus postea fuit expugnata. Qui frigore
ferme euectus est, feruentem affusam sibi
initio gratam dixerit; at post deplorauerit
contrariam noxam. Iucundus est febri¬
citanti frigidae potus vberior; at paulo post
se hydropicum factum dolet. Verunta¬
men non tam iniqui erimus Neoparacel¬
sico vt plane nihil demus. Nam & hoc fi¬
eri potuit, vt latitans obstructio a violenta
medicina sit expedita; vnde redeunte spi¬
ritu cordis & operante, facile sit secutum
leuamen. Illud dicimus tam hoc, quam
contrarium ex propositionis prima parte
consequens esse; vt nihil habeat cui fidere
ille possit. Oppositum autem de lenium
vsu itidem accidente fallit. Lenissima sunt
nobis purgantia alimentaria in hac ope¬
ratione. Dum alteramus & roboramus
etiam leniora sunt. Si quis moritur dum
haec applicantur; quis non videt a medi¬
camento mortuum non esse, nisi illud im¬
peritissime omnium fuit datum, veluti si
quis suffocetur etiam iusculis caponis. Sed
Neoparacelsus ornat sophisma etiam par¬
ticulari elencho. Vanum enim menda¬
cium est de omnibus absque discrimine id
deprehendi.
Assum¬
X 5
Lenia Ga¬
lenica vsu
comperta
sunt longe
tutiora esse,
si recte vsur¬
pentur, quam
valida.
Mendacium
Paracelsicum [sic].