821
ANTIGRAMANIA. 331
cum ano conuenit Clysteribus, natura du¬
ce. Male tamen pungit Galenicos per Cly¬
steres, cum potius Aegyptiorum inuentum
sint, quam Galenicum, quanquam Galeno
asscriptus sit liber de Clysteribus, primum
Ebrea lingua editus, quam caluisse Gale¬
num nondum scimus. Veruntamen, cum ipse
Enematis sit vsus, sitque in intestinorum in¬
feriorum morbis non raro praesentissima
ex illis medicina, non moramuristud ludi¬
brium. Illud attendant studiosi, quod Neopa¬
rac. suam inscitiam, & Midaeum animum pro¬
dat, dum scribit Galenicos (quos ornat ti¬
tulo pseudomedicorum iuxta vocem cuculi)
contendere Clysterem esse lenissimum pur¬
gatiuum. Nouimus quidem, vbi obstructio¬
nes expediendae in inferioribus intestinis
sunt, feces aridę promouendae, &c. Clysteria
recti adhiberi quam alia: idque tutissime, nisi
quid impediat grauissibus: pro se inquam tutissime.
At Clysteres non hoc saltem praestant, non raro
Ischiadicos, nephriticos, colicosque, adde
& ventriculi dolores [GR]ὥπερ θεὸς ἀπὸ μηχανῆς[/GR]
sedant absque purgatione. Non raro aestus le¬
niunt, Dysenterica tormina & excretiones
sistunt, Diarrhaeam & lyenteriam astringendo, si
quidem causa est retentio labefactata, &c.
moliuntur. varium itaque praestant vsum. Purgantes
etiam non semper dantur lenes: & fieri potest,
vt Clyster validius purget, quam manna vel
cassia,
An Clyster¬
leniss. pur¬
gans.
Clysteres ali¬
qui validi
in quibus non
abest metus
noxae intesti¬
norum si male
vsurpentur.