821
ANTIGRAMANIA. 333
medicus, si proponat Clysterem, in quem
omnem culpam conferunt, si quid sinistri
euenit. Alij periculum inde metuunt, quia
vel nimis calidum, vel nimis frigidum no¬
ceat intestinis; nec fides est medico, nisi
deieranti. In quibus autem (sunt autem
non omnes tam insipidi aut rustici potius)
admittitur tempestiuus & medicus Cly¬
sterum vsus; in illis saluberrimus toties in¬
uentus est, vt vel obruere Neoparacelsum
exemplis possemus. Quid mirum si inter
tot aegros inueniuntur aliqui, qui post
Clysterem moriantur? Quis eos immu¬
nes à morte fecit? Et plaerisque praedictum
est a morbo periculum. Moriuntur multi a
sacrosancta Eucharistia; haec ne eos occi¬
derit? In sequente paragrapho cantile¬
nam deanatomia essata repetit; Sed non
sine conuitio. Protheo mutabiliorem Ga¬
leni methodum esse conuitiatur; idque non
in vsu, sed in scriptis. Nos tibi Neopara¬
celse reponimus mendacium tuum, donec
verùm probaueris: seu quod pressius est,
dicimus te impudenter mentiri, donec
euincas dicti veritatem. Negamus artem
medicam praecepta habere mutabilia, aut
methodum. Cum ad vsum accommodanda
sunt, quiuis scit, quia non curantur ideo
platonicae, sed morbi singulares mirifice
variati, variari debere consilium & mede¬
lam.
Galeni me¬
thodus mu¬
tabilis.