821
334 ANDREAE LIBAVII D.
lam. Hoc tu non attenderas. Tu ad tuos
carbones te confer, & iudica quales sint,
quam solidi aut rari. Ne te Vulcanus tuus
possit ludere. Quid tibi fugitiuo sacerdo¬
ti cum nostrorum libris? An tu vllos vn¬
quam legere & intelligere potuisti?
Ita & in proximo paragrapho cramben
medicinae suę vorandę tripla proportione
ingerit. Sed iterum cum encomio nostro.
Nam ex benedictis nostris medicinis fere
fecisset maledictas. Quid mirum; eum, qui di¬
uinum officium repudiauit, in creaturas, quibus
cum benedictione vtimur, esse impium? Si
nostra sunt maledicta, quo genio consecra¬
ta sint Paracelsica, videat. Omne. n. chaos
impietatis, omneque impurum quod vnquam sepa¬
ratum est a puro in Chymia mundi, in hunc
hominem congestum fuit, quod meridiano so¬
le puri coeli clarius est, nec possunt negare
illi ipsi Paracelsici. Iam autem secundum
prouerbium [GR]κακοῦ κόρακος κακοὺ ῶον[/GR]. Tandem
sub finem huius suae excusationis & defen¬
sionis appellat effecta vtriusque medicinae.
Horum & supra meminimus. Itaque ad re¬
torsionem, quam denuo molitur, audiendam
nos componamus. In Transitione ait, se¬
posita illa, qua hactenus vsi sumus, dispu¬
tandi modestia, nunc serio cum illis agamus.
Ridetis pueri? Serio vult agere: Ergo ha¬
ctenus ludionem egit. Quid autem (malum)
nos
Galenica vo¬
cantur ma¬
le dicta.
Paracelsus
impuritatum
mare.
Epilogus pri¬
mae paertis
excusato¬
riae.
Paracelsi¬
cus exuit
modestiam.