821
ANTIGRAMANTA. 335
nos ad serio respondendum induxisti? Sed
bona verba. Si lusisti; ferre nos debes, quia
te pari moneta absoluimus. Si serio dispu¬
tasti, inuenies virum. Quid auten de modestia
habes? Quam modestum est quod nostras be¬
blateras? An tu eius vmbram in toto scripto
nedictas medicinas, appellas maledictas:
nosque comparas canibus, porcisque, incitas in
nos magistratum, pseudomedicos & Humo¬
ristas nominas, &c. Euge modeste. Didici¬
sti nempe hanc modestiam ex Amlingo Serue¬
stano, qui aeque modeste non ita pridem tra¬
ctauit loannem Matthęum Theologum ve¬
teranum, & omnes nostros. Sed perge. The¬
ma constituit: Probabimus argumentis Ga¬
lenicos hoc crimine, quod nobis inferre co¬
nantur, bis esse condemnandos. Subiicit
statim: Malorum enim mos est, vt male¬
facta sua aliis imputent. O infelicem Cu¬
marum asinum. Leonina pelle tectum se to¬
tum putat, non obseruans extare aures. In
vestibulo huius scripti apposuerat: RE¬
SPONDE stulto, quo nos in se prouoca¬
uit. Iam addit rationem, cur velit proba¬
re: quia solent mali sua maledicta aliis as¬
scribere, & malefacta tribuere. Bonum fa¬
cis auspicium Neoparacelse. Perge: stabis.
Sed bene tamen facis, quod tuorum fa¬
ctorum sis interpres optimus, nosque statim
initio mones, quomodo velis disputare,
nempe
Ne vmbrae
quidem mo¬
destiae adest
scripto Pa¬
racelsico.
Propositio se¬
quentium.
Paracelsi¬
cus vult Ga¬
lenicis suae
vitia asper¬
gere.