821
ANTIGRAMANIA. 353
tiam ita vt tu praeter feces nihil retineas.
Quid autem si per occultos meatus se sub¬
duceret tuus Spiritus, & lutum tuum nil mora¬
retur? Tibi ne affirmanti credam? Quo
signo docebis id quod extraxisti ex Rha¬
barbaro, eius essentiam esse? Praeparatio¬
nem frustra allegas. Petit enim principi¬
um. Oculos & alios sensus non potest con¬
sulere. Essentia enim sensilia accidentia
non curat. Effectus restat. At non tantum
Porta, & Quercetanus, sed & alij autumant
in residuo corpore vim essentiae superesse
etiam post vstionem. Haec enim fixa cum
censeatur, non auffugit sed in sale, & oleo
vltimo restat. Vnde etiam acumina prio¬
rum extractorum peti solent, ad effectum
non eundem solum, sed & efficaciorem.
Magna fide merendum est, vt Paracelsica
extracta pro rerum essentiis agnoscam.
Neque vero sibi persuaderi patiantur stu¬
diosi semper praestabilius esse essentiam
nucleatam dari, quam integrum.
Natura ipsa optime cognitum habet
quid ex terra matre, suae substantiae iunge¬
re; quidque asciscere debeat. Cumque
mnia creet hominis causa, quae voluit in¬
seruire eius sanitati internę, ea ita contem¬
perauit ipsa vt nihil possis reprehendere,
sintque omnia DEO iudicante excellenter
bona. Assit iam Chymicus Paracelsista, &
tibi
Z
Nam inte¬
gras negat
sensibus co¬
gnosci: ex¬
tractae nati¬
uam formam
exuerunt,
nec sunt am¬
plius idquod
fuerunt.
In capitibus
mortuis re¬
stat fixa es¬
sentia.
Non semper
extracta con¬
cinnanda.