821
354 ANDREAE LIBAVII. D.
tibi persuadeat hoc abiici debere, & meli¬
us reponi: isne hoc exactius sciet quid con¬
ueniat naturae institutore? An ille igno¬
rauerat hoc fore saluti tuo corpori? Sed
reponit ne melius? Examina, & videbis.
Sumit aurum; addit antimonium; vel
cuprum; salem lateres & reliqua; idque
purgat. Deinde corrodit vel aqua forti
ex cinabari, sale Petrae, vitriolo, sale am¬
moniaco: vel argento viuo; sique vult
aurum vitae facere; Mercurium retinet;
& amalgama seu malagma more aurifa¬
brorum conficit. Hoc soluit aqua for¬
ti; & ad ignem postea massam cogit ru¬
beam, quam extinguit vini spiritu, in¬
fundit, siccat; datque pro vita seruan¬
da. Intelligis Mercurij corpus mane¬
re. Nam id reuiuiscit paruo artificio
imo saepe ex loci frigore & humiditate;
fitque id quod prius erat sine vllo defe¬
ctu. Sed & agnoscis aquae fortis iniuri¬
am, & alteratione impressam qualita¬
tem tam facile non elui. At haec non
raro sunt noxia. Si id collaturum erat
saluti tuae, an ignorabat additamenta
autor naturae? Ostendit & vsus, quod
auri simplex puluis nulli hactenus no¬
cuerit; multis vero illud aurum vitae. Pa¬
racelsus fatetur praeparationem aliquibus
conferre nouas vires, veluti lapidi Philo¬
sopho¬
An Paracel¬
sici [sic] melius
supponant.