821
356 ANDREAE LIBAVII D.
vsurpare ad ventriculi sordes eluendas.
Non ignoramus non tantùm totius cor¬
poris mirificum esse consensum, sed & in¬
ter partes alias aliis arctius deuinciri, & vel
cum iis, vel post pati. Saepe cerebrum pati¬
tur propter ventriculum. Illi itaque opem
laturi non immerito huius sordes euacua¬
mus. Sed & nouimus vnam eandem¬
que medicinam pluribus succurrere mem¬
bris; veluti baccae lauri inseruiunt vtero,
ventriculo, epati capiti, articulis, quod di¬
dicimus adiumento saepius comperto. Ita¬
que non absurdum est, si adhibentur ad
ventriculum etiam si cerebrum sit saluum.
Veruntamen confundimus nihil; neque
tam stulti sumus, vt pro sanando per se ca¬
pite vsurpemus baccas alkekengi, cum cer¬
tùm sit has renibus, & vesicae, imo venis ad
exonerandum serum, conuenire. Itaque
ille blatero iniuriam nobis facit. Quod si
compositum affectum in corpore depre¬
hendimus; vt vna vice sit succurrendum
pluribus; vnus quisque intelligit, pruden¬
ter posse coniuncta offerri, si caetera re¬
spondeant, quam singula, nisi tam felix sit
simplex, vt omnibus simul prosit, qualia
sua omnia pene esse Paracelsici pronunci¬
ant. Si etiam ventriculus est curandus, &
suspicio est; fore vt laedatur caput medi¬
cina sursum vaporante; quis culpet si de¬
fenden¬
Abusus me¬
dicamento¬
rum.
Quaedam me¬
dicinae com¬
munem vim
habent.
Quaedam cer¬
tis membris
conuenien¬
tem magis.
Affectus com¬
positi, confu¬
si vel compli¬
cati &c.
Paracelsici
pene omnia
dant ad
mnia.