821
ANTIGRAMANIA. 355
sophorum qui non operetur ex natura spe¬
cifica. Procul dubio ergo non satis fiden¬
dum erit Paracelsicę Chymiae. Non tamen
nego quod aliquae correctiones fiant per
artem componentem. Id solum ostendis¬
se sufficiat, in plurimis, naturam longe
melius integram dari, quam ita separatam:
quia aliqua ipsa contemperauerit optime,
ita vt integra nocere nequeant; soluta
vero à commistis in homogenea compo¬
sitione, non sint tuta, sicut experietur is
qui integrum bibit acetum, & qui de¬
stillatum radicatum: qui succum allij, &
allium integrum &c. Idem sensit Quer¬
cetanus Chymicus, quemadmodum su¬
pra meminimus, cum agit de lathyride.
Medicina nostra per longam experien¬
tiam talia multa notauit. Didicit autem
etiam hoc, quod vis coarctata in vno sub¬
iecto, felicius ad certos affectus & loca
adhiberi possit, quam in altero; quod in
vno gratior, fortior, & tutior quam in
alio. Itaque arripuit Chymiam veram
& constantem vtraque manu, & cauet
sibi ab adulterina illa Paracelsica quan¬
tum potest. Itaque apparet nouerit ne
nostra ars quid praebeat an non, & con¬
uitium satis est in autorem conuersum.
Dicit porrò nos quae capiti debentur,
vsur¬
Z 2
Aliquae cor¬
rectiones ar¬
ti non adi¬
muntur, cum
& ipsa diui¬
no munere
sit concessa
&c.
Chymiae ve¬
ra medicinae
praeparato¬
riae inserta.