821
368 ANDREAE LIBAVII D.
Etsi enim concesserimus omnia: tamen
nihil necessitatis sequitur de Alchymia,
multo minus ac Adamo necessaria ea fuit,
cum rebus cognitis nomina indidit, & co¬
gnouit sine Spagiria tribulis non esse vi¬
uendum, sed pane; corpusque aduersus
iniurias defendendum, indumentis diui¬
no indicio sine coctura agnitis. Nomina¬
tim autem nihil comprobat Neoparacel¬
sus ob delusionem Chymicam. Cum enim
vel negligentia laboratoris, vel inscitia re¬
rum, & operum turpis (quam cadere in
Paracelsicos necesse est; Omnes enim fe¬
re ex alieno studio, quidam etiam sine li¬
teris inuaserunt Chymiam, veluti hic no¬
ster fugitiuus pastor, aurifices multi, quo¬
rum aliquos noui, interdum & vnguenta¬
rij agyrtae, & similis fecis alcinoi) adde et¬
iam secundum Paracelsicos quod infelix
hora, malus genius, constellatio sinistra,
quae ipsi in suis scriptis aperte agnoscunt,
deprauare rem possint, non est consequens,
si parum vel nihil extrahitur, culpam esse
in natura, cum in artifice, & circumstan¬
tiis aliis tanta possit esse variatio. Natura
nos ita non decipit. Nos saepe eius mo¬
menta non aduertimus. Etenim si quis
oleum ex baccis lauri recentibus nimium
velit destillando educere, is experietur se
pene laterem lauare, & parum aut nihil
extra¬
Chymicae
praeparatio¬
nes fallaces.
Ignorantia
propria Pa¬
racelsicorum.
Ex his nota,
quod modus
praeparandi
sit accommo¬
dandus rebus
praecognitis,