821
ANTIGRAMANIA. 369
extrahere, quia tunc aquea humiditas ex¬
cedit, nec dum sat excoctum est oleum. Si item
nimis veteres elaborare velit, iterum spe¬
cadet, quod aut rancidum oleum, aut nul¬
lum sit accepturus. Non totum est in an¬
norum & regionum discrimine. Pruden¬
tia in vsu item necessaria est, & delectus
circumspectus, in locis, aere, aquis, cultu¬
ra, qualitatibus sensilibus & reliquis ad¬
iunctis effectisque: ante quam artifices ad¬
sumant materiam; sicut Dornesius in ma¬
gna Alchymia diligenter monet, non
prius coquens, sed sensuum iudicio & ra¬
tione examinans, inde ad Chymiam per¬
gens. Sed reliqua inter emblemata adde¬
mus. Assumptum fictum est, siue veteres
Galenicos intelligas, siue recentes. Illi
nim quanquam non habuerint excultam
Chymian & integram; rudimenta tamen
& primordia agnouerunt multa, & qui¬
dem beneficio Arabum satis mature et¬
iam excultam.
Certissimum enim est in Galenica scho¬
la ante natum Paracelsum viguisse Chy¬
miam, quanquam non in omniloco aequo
excellenter & culte. Id arguimus non tan¬
tum testimonio Cratonis, Andernaci &
aliorum, ad quos ducentis ante natum Para¬
celsum annis Chymici labores apertissimę
descripti, & continentes omnia pene, quae
postea
Aa
& non co¬
gnitio ex prae¬
paratione
petenda con¬
tra insaniam
Paracelsici.
Omnis enim
ars potentiam
naturae prio¬
ris in mate¬
ria cognoscit
prius, &c.
Galenici an¬
te Paracel¬
sum fuerunt
Chymici, &
hodie abs¬
que illo ar¬
tem colunt.