821
370 ANDREAE LIBAVII D.
postea deprauauit Paracelsus & obscura¬
uit, peruenerunt; sed & ipsorum autorum
libris toti mundo pene notis, veluti Rai¬
mundi, Arnoldi, VIstadij, Gebri, Richardi
& innumerorum aliorum, quibus Ara¬
bum Galenique doctrina non sorduit. Re¬
centes vero adeo profecerunt in illo stu¬
dio, vt apud eos solos vera sit, Paracelsicis
tam variantibus, vt vnusquisque sibi pro¬
priam confingat; suoque ingenio videri
velit optimas nosse praeparationes, quae
res non constantiam artis, sed leuitatem
temeritatemque imperitiae arguit. Itaque
ne vmbram quidem artis habent, tantum
abest vt artem, quam necesse est axioma¬
tis perpetuis methodice comprehensam
esse, citraque omnem mutabilitatem con¬
stare firmam. At Paracelsici ne sciunt qui¬
dem artis morem. Artem vbi tenebunt?
Non est ars, in furnis coquere quęuis, mo¬
do, vt cuique videtur aut incertus Vul¬
canus operatur, aut vt fortuito res inter
laborandum exit. Principium rationis
rectae perpetuum operationibus est sup¬
ponendum, &c. Et penes quos ars esse po¬
test, nisi illos, qui omnem vitam in natura
cognoscenda consumere gestiunt, & se
proprie illi studio emanciparunt? Or¬
ganicines, aurifabri, perditi monachi, fu¬
gitiui pastores, barbitonsores, myropolae,
& id
Inter Para¬
celsistas non
potest esse
vera Chy¬
mia.
Ars Chy¬
mia non est.
coctio in fur¬
nis, &c.