867
460 DE MEDICINA VETERI ETNOVA.
rum, fluxumque ventris ex humore bilioso, torminaque illorum,
quaegręcis [GR]ἡπατικὴ δυσεντερία[/GR] vocatur, ex humorum acrimonia ob¬
ortam commpescit: cibi appetentiam excitat: in ventriculi qui¬
dam imbecillitate, vnciarum duarum instar ex aqua mentae
chalybeata, aut plantaginis ad alui fluorem sumitur, sic vt mate¬
riae acres prius fuerint euacuatae: aliâs febres putridas excitat.
mellę condita magis calefacit, abstergitque, minus autem grata est.
MIVA EX ODORATIS COMPOSITA,
officinis aromatica dicitur.
Cinamomi, cardamomi, singulorum drachmae tres: caryo¬
phyllorum, croci, singulorum drachmae duae: zinziberis, masti¬
ches, ligni alomens, singulorum sesquidrachma. trita omnia praeter
crocum, linteo raro, succo cotoneorum & zaccaro benè per¬
coctis suspendantur, immerganturque: tandem magis adhuc
condiantur hisce odoratis: Galliae moschatae drachmis dua¬
bus, & musci scrupulo. Haec compositio valet ad ventricu¬
lum, & viscera frigida humidáque intemperie laborantia, vbi
quae inter cutem suspicio est: praecipuè verò diuturnis alui proflu¬
uijs ex aquoso, pituitoso, & frigido humore concitatis: nec non
intestinorum laeuitati ex simili materia ortae succurrit.
SERAPIVM EX MALIS PVNICIS GA¬
leno Diarhaeon dicitur.
Succi malorum punicorum acidorum, dulcium, & acido
dulcium singulorum selibra: mellis libra. primùm succus per se ad
mellis spissitudinem, deinde cum melle iterum coquitur, serua¬
turque in officinis ad vsum.
ALIVD MESVAE
Succi malorum punicorum acidorum librae quinque: zac¬
cari optimi librae tres: parantur ad modum praescriptum. Suc¬
cus ad dimidias coqui, deinde biduo subsidere, postea colari,
cum zaccari aequali propemodum mensura ad serapij spissitudi¬
nem debet. Alij zaccarum aqua solutum, albuminibus ouorum
purgatum, colatumque percoquunt: deinde, vbi succi calentes re¬
frixerint, puriorésque euaserint, rudicula ipsos agitant, & insola¬
tu, vel inde quòd subsederint, clariores redditos condiunt. MA¬
THETES, Ad quid vtrunque confert? GERON, Acidus succus re¬
frigerat, humectátque, ob tenuitatem ipsius meatus obstructos
nonnihil aperit: ideò febribus ardentibus, biliosísque conducit.
Dulcis autem succus tussim ex siccitate natam, humectando abi¬
git, sputum promouet. huc spectat etiam compositio Pauli Aegi¬
netae, quàm ipse vocat hydromelon, in hunc modum.
Hydro¬