867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGUS VII. 461
HYDROMELON PAVLI.
Succi contoneorum librae quatuor: mellis librae octo: co¬
quantur in modum zulapij: quod aduersus biliosa alui profluuia
valet: ventriculum firmat. similis ferè compositio est, in officinis
seplasiariorum, quae inscribitur.
DIAMORON.
Succi mororum batinorum, seu rubi libra: succi mororum
Celsi, seu domesticorum selibra: mellis tantundem: sapae vnciae
tres: coquantur lento igne ad mellis spissitudinem. Confert ad
faucium ardores, serpentia oris vlcera, gulae, columellae, & tonsil¬
larum inflammationes.
DIAMORON GALENI SIMPLEX.
Succi mororum domesticorum librae quinque: mellis li¬
bra: succus primùm clarus redditur, deinde vna cum melle, ad
mediocrem formam coquitur, seruaturque in vsum. Temperatu¬
ra medium plurimis vtile est, ad varios fluxionum casus, & inflam¬
mationum principijs salubre.
DIAMORON EIVSDEM COMPOSITVM.
Praeter ea quae simplici indita sunt, haec recipit: myrrhae,
croci, singulorum sesquidrachmam: omphacij vnciam. Ompha¬
cium cum melle, & succo coquitur: myrrha, & crocus sub finem
immittuntur, quando medicamentum ab igne tollitur. Ad depa¬
scentia oris vlcera, dentiumque, & gingiuarum vitia prodest.
SERAPIVM EX POMIS SEV MALIS
Mesuae.
Succi malorum dulcium, acidorum, singulorum librae quin¬
que: incoquantur ad dimidias: deinde biduum resident, donec
inclarescant: postea colentur, & tribus zaccari libris adiectis, in se¬
rapium redigantur. Id cor recreat, eiusque palpitationem, & syn¬
copen sanat: nec non omnibus ex melancholia ortis affectibus
pitulatur: laetitiam inducit: ventriculum roborat, & sitim sedat.
ALIVD EX MALIS, SAPONIS ME¬
dorum regis.
Succi pomorum odoratorum librae tres, aut quatuor:
succi buglossi domestici, & syluestris, singulorum librae duae: so¬
liorum senae, vnciae quatuor: croci drachmae duae. Sena in succis
per horas viginti quatuor maceratur: deinde semel, aut bis infer¬
uescit. Ius colatum cum zaccaro in serapium percoquitur, sic vt
crocus in panno lineo sit illigatus. Serapium hoc valet ad insani¬
am, melancholiam, aliósque affectus ex atra bile natos: cordis eti¬
am robur fouetrefocillátque.
i