867
462 DE MEDICINA VETERI ETNOVA
SERAPIVM EX CORTICIBVS CITRI.
Corticum citri recentium in aqua maceratorum, praepara¬
torumque libra: serici, quod Arabibus cherme vocatur, drach¬
mae duae: in aquae fontanae libris quinque, ad tres vsque coquan¬
tur: deinde zaccari libra vna, aut duabus admistis in serapium re¬
digantur: quod postea moschi granis quatuor conditur. Si verò
sericum grano tinctorio infectum, in aqua, cui cortices citri sunt
incocti, maceretur, praestantius euadet. Aliquando moschum, &
sericum omitti possunt: praecipue verò sericum, quòd naturae
nostrae non adeò conuenire dicatur: quanuis Arabes id valdè
commendent. Nonnunquam limonum, & arantiorum cortices,
antea propter amarorem in aqua macerati, loco citreorum sub¬
stitui solent. Id serapium cor, cerebrum, & stomachum roborat:
ad frigidam ventriculi intemperiem valet: & putres eius humo¬
res, foedósque corrigit: oris halitum commendat. propter mo¬
schum etiam ad febres pestilentes, & morbos venenatos confert.
SERAPIVM EX ROSIS SICCIS.
Rosarum siccarum triens in aquae feruentis libris quatuor,
bis aut ter maceratur: deinde in serapij spissitudinem cum zacca¬
ri libris tribus incoquitur. Huius serapij compositio ad ventricu¬
lum roborandum, valentérque astringendum, & fluxiones ven¬
tris sistendas est efficacissima. Qui in febribus eam pro simplici,
aut ex maceratis rosis factam vsurpant, magno errore tenentur.
SERAPIVM VIOLACEVM SIMPLEX.
Sic etiam fit ex violis purpureis, in aqua calente maceratis se¬
rapium, ad eadem ferè efficax, quibus rosaceum conuenit.
ALIVD COMPOSITVM MESVAE.
Violarum vnciae duae: seminum contoneorum, maluae, sin¬
gulorum vncia: zizipha, & myxaria singulatim viginti. Ex aquae
cucurbitae libris sex ad tertias coquuntur: zaccari sesquilibra ad¬
ditur, & serapium ex arte paratur: quod laterum dolori, & tulsi,
ex calido humore contractis auxiliatur.
SERAPIVM EX ABSYNTHIO
Mesuae.
Absynthij Romani selibra: rosarum rubrarum vnciae duae:
spicae nardi Indicę, drachmae tres: vini albi veteris, boni, odorati,
succi cotoneorum, singulorum librae duae, & dimidia. Arida ex
succis in vase vitreato per noctem macerantur: deinde conquan¬
tur. Iuri colato mellis, aut zaccari librae duae admiscentur, redi¬
gunturque ad serapij spissitudinem. Id ventriculum, & iecur ro¬
borat: