821
384 ANDREAE LIBAVII D.
fectum per se. Potest euenire ex errore,
mala electione, imperitia, & aliis. Quid
vero si tantum impuri relictum fuisset,
quantum ad pondus istud foret satis? Si se¬
peratio te fefellisset? Nam vt Paracelsus
ait, per Magisterium tota substantia redu¬
citur ad Magisterium; semperque in fecibus
& capitibus mortuis apparet aliquid essen¬
tiale; Et ipse artifex non raro ait arbitrio,
& subsistit intra terminum certum; Quid
si prodire vlterius? Copiosius extraheret?
Exemplo te confundere manifestius libet
Nicol: Monardes scribit Yucam in conti¬
nenti nascentem esse salubrem; in Insula
D. Dominici venenatam praesenter; nec
dissimilem alteram alteri si tibi offerretur
illa planta seorsim: sensibus nullis vtereris
nec effectum explorares, sed ad vulcani
oculos deferres; cumque dicas renenum
omne esse in crasso corpore: nullam essen¬
tiam vulcanus tuus ex ea daret, quàam Do¬
minicus misisset, plurimam auiem ea quam
continens. Et inde tu certe statieres de vi¬
ribus & dosi. At si magister peracelsus
mnia verteret in essentiam, vti tua certi¬
tudo? Nihil ergo hinc certi licet conclu¬
dere. Quid autem si aliqua auartia (ignos¬
ce non praeter rationem suspicanti) tibi
persuasisset vitium? Scio tamen non raro
offerri vel inania vel obsoleta. Et fraus eo
proces¬
Omnino ri¬
dicula &
falsa persua¬
sio de iudicio
prouentus
ex essentiis.