821
ANTIGRAMANIA. 385
processit, vt saepe nobis mittantur cada¬
uera, vel mari suffocata, vel aliqua arte
nucleo spoliata, & inducta iterum colore
aliquo, ne internoscantur.
Sed hoc nouit diligens materiarius,
exercitatus rerum indagator facile per sen¬
sus, & rationem deprehendere. In mine¬
ralibus saepe extra culpam sunt metallici.
Nam etiam in vna vena variae species con¬
fundi solent; saepeque parua vis est in ma¬
gna mole, vt liquatoribus metallicis con¬
stat. Maxime autem decipiuntur hi, qui ex
venis essentias venantur, veluti qui sul¬
phur ex crudis Marcasitis petunt, &c. Sed
vsus etiam in his circumspectos facit, solent
enim boni Chymici prius experiri artificiis
quibusdam probatoriis: ne caeco impetu
& Neoparacelsica ἀναισθησιά ad Vulcanum
delati oleum & operam cum poenitentia
sera perdant. Est autem illud examen non
sine sensuum & rationis adminiculis. Neo¬
paracelsus cum ait eos valde doluisse iactu¬
ram & tempus, de artificibus quibus so¬
lenne est post diligens examen sedulo la¬
borare iuxta modum cuiusque, ne quid
virium euanescat, aut effugiat de essentia,
mentitur. Quomodo hoc potest esse ve¬
rum de arte Chymica, quam fixae essentiae
adeo fugere nequeunt, vt etiam in com¬
bustis restent? Si ars etiam totum corpus
Bb
vertit
Fallacissimae
Chymia sine
experimento
& sensu ni¬
hil probat.
Mineralium
discretio ar¬
tificibus quo
que imponit.
Venenum mi¬
neralium plae¬
rumque est
in spiritu.
Ideo indu¬
strij prius tor¬
rent, aut cal¬
cinant illa,
ut sint secu¬
riores. Cras¬
sum corpiis
semper est tu¬
tius contra
Neoparacel¬
sum.