867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 467
brium ciuitatum plaerunque confici, & in quotidiano vsu habe¬
ri solent. quamuis diu, sicut serapia, & aliae humidae compositio¬
nes ex zaccaro; vel melle copiosiore coctae parataeque, asseruari
nequeant. MATHETES, Súntne aliae adhuc potiones zaccaratae,
aut mellitae, quae serapijs respondent? GERON, Sunt, quae zula¬
pia vel Iulepa vulgò appellantur: ea in hunc modum apud sepla¬
siarios parantur.
ZVLAPIA VEL IVLEPA.
ZVLAPIVM ROSATVM MESVAE.
Rosarum recentium librae sex: in aquae fontanae calentis li¬
bris quindecim, vase vitreato per horas octo macerantur: dein¬
de exprimuntur, abijciunturque. Ius diluti iterum inferuescit, &
aliae recentes rosae, rursus in eo macerantur: idque toties fit dum
aqua diluti rubeat. Tandem zaccari librae quatuor, illius libris
quinque admiscentur, & simul ad ignem lentum incoquuntur,
donec crassitiem acquirant. Hoc zulapium Mesuae, in officinis
Syrupus rosatus simplex, vel ex infusione dicitur. Refrigerat, &
humectat, ex aqua quadrupla sumptus: viscera nimio calore dis¬
soluta reficit, corroboratque: ad febres pestilentes, & alias arden¬
tes praestantissimus: putredini, venenis, & aëri vitioso odorata
sua qualitatę resistens, & sitim in extinguibilem restinguens.
ALIVD EX AQVA ROSACEA STILLATI¬
tia Mesuae.
Aquae rosaceae librae tres: zaccari librae duae ouorum albu¬
minibus purgatę, ad zulapij formam incoquuntur. Ex aquae fon¬
tanae optimae, prius calfactae, deinde rursus refrigeratae quadru¬
plo, aut sextuplo, aut etiam copiosiore mensura, pro aegri arbitrio
sumi potest. In febribus biliosis, & aestuosis longè gratissimùm
tum sapore, tum quòd dilutiore sua natura, & humore commen¬
detur. Aestate media, & aëre calido sitim insigniter restinguit.
Parisienses medici Regium zulapium vocant, vt quo Rex Fran¬
ciscus frequenter vti consueuerit.
ZVLAPIVM VIOLACEVM.
Violarum recentium librae sex: in aquae calfactae libris quin¬
decim, fictili cooperto horis octo macerantur. deinde hisce vio¬
lis expressis, reiectisque, aliae reponuntur, miscenturque aquę ite¬
rum calfactae. Iuris colati libris quinque, cum zaccari libris qua¬
tuor lento igne coquuntur, dum coëant. purgantur autem
uorum albuminibus, vt in rosaceo. Ex quadrupla aqua calfacta,
deinde refrigerata assumitur ad febrium aestus, biliosos, acutos¬
que morbos, viscerum inflammationes, & sitis magnae crucia¬
i 4