867
468 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tum: asperitatem gutturis lenit, calidis thoracis, pectoris, totius
inferioris ventris affectibus succurrit: tussim siccam suo lentore
sedat: aluum nonnihil molliendo bilis acrimoniam retundit.
ZVLAPIVM EX AQVA
Aquae violarum librae tres, cum zaccari libris duabus, co¬
quuntur ad zulapij formam. Ex aqua fontana, vt rosatum vsurpa¬
tur. refrigerat & humectat: gratius quàm serapium ex succo est:
sed viribus inferius ad calores internos accommodatum.
ZVLAPIVM EX SVCCO VIOLARVM.
Succi violarum librae tres, cum zaccari libris duabus inco¬
quuntur ad serapij spissitudinem. Caeteris quidem ingratum est,
sed efficacius. Actuarius lozaccar vocat. MATHETES, Quae com¬
positiones fiunt ex fructum succis zaccaro conditis? GERON, Va¬
riae, & similes zulapijs, ac serapijs, quae ex herbarum decoctis fi¬
unt, vocanturque nonnullae serapiorum nomine: aliae sapae Ara¬
bibus, & officinis Rob appellantur: quę partim suprà positasunt,
partim hîc quoque recensebo: vt,
APOMELI EX PHILAGRIO CIT ANTE
Paulo.
Fauorum melle turgentium alborum libra: aquae fontanae
librę tres, & dimidia. Mel expressum in fictili coquitur, donec
spuma, & quod cerosum supernatat, ablatum fuerit: deinde vase
benè obturato reponitur. Sputum educit: vrinas mouet: aluum
emollit: & humores extenuat.
AQVAMVLSA SEV AQVA MELLIS.
Mellis libra: aquę pluuialis librę octo: lento igne incoquun¬
tur, donec spumare desinant. Interdum mellis mensura augetur,
& ad zulapij spissitudinem incoquitur. vbi medicus id diu¬
tiùs asseruare voluerit. Conditur cinamomo, folijs saluiae
uiae, & similibus, pro vt vsus postulat. Duo autem sunt aquę mul¬
genera: vnum, quod statim in vsum adhibetur [GR]μελίκρατον[/GR] Grae¬
dictum: alterum, quod in officinis reseruatur, [GR]ὑδρομέλι[/GR], gręcis
appellatum (eius supra inter serapia mentionem fecimus) Frigi¬
dos cerebri neruorum, & articulorum affectus iuuat: sitim restin¬
guit: puris, & pituitę crassę expectorationem promouet: colicis
prodest: & calculum in vrinarijs meatibus gigni prohibet. Quòd
si ea, quę in decocto ad pectus idoneo, superius descripta sunt, ad¬
dantur, aqua pectoralis dici poterit. Ea si minùs diluta, aquola¬
que fuerit, biliosis, & calidioribus naturis febribusque, vt in qui¬
bus pręcordia sint tumida & inflata, periculosa censetur: quòd
in bilem facilè transeat.
OXYME¬