821
ANTIGRAMANIA. 417
aliis exhalationibus vim omnem aliqui¬
bus adimi. Omne venenum potius est vel
in spiritu, vel in succo. In terrea substantia
esse vix vllum scimus. Et consentit Muffe¬
ti confidentia de fixis. Andernacus tamen
ait erodere arsenium seu crudum seu cre¬
matum. Corpus ergo & cadauer. Vide vt te
ex his extrices. Multis modis falleris dum
venenum augeri scribis, si corpus addito
corpore corrigatur. Videris vero innuere
aut corpus essentia, aut essentia essentiam
emendari debere. Hoc non. Nam essentia
per anatomiam tuam venenum amittit.
Non opus ergo tibi est correctorio. Atqui
tunc tecum ne Paracelsus quidem sentit,
vt ex superioribus liquet exemplis. Confu¬
gies ad diuersitatem praeparationum. At
vos feces abiicitis: Et tu in illis venenum
ponis. Ergo & Paracelsi [sic] essentia nihil ha¬
bet veneni, (quod tamen in fecibus nequit
esse si in spiritu est) atque ita is magister
magno spagiriae suae probro aut aliquid fa¬
cit temere, aut venenum reliquit, sicut
axioma eius enunciat in spiritu venenum
esse. Si adhuc virus restat in praeparatis,
quid praestiteris laborando? An tunc essa¬
ta tua anotomia aliquid habet vsus? quo
modo etiam vere dixisti paracelsistas nil
nisi essentias, & specificas virtutes vsur¬
pare, si vtuntur correctoriis? Debet ergo,
si vlla
Dd