821
418 ANDREAE LIBAVII D.
si vlla apud vos correctio est, corpus cor¬
rigi per essentiam. Sed iam iterum vacil¬
lat axioma istud tuum; Alia ergo corre¬
ctio apud te non est, quam reductio ad¬
essentiam, quae tibi est puri ab impuro
separatio. Sed iam quiesce paulisper. Et¬
iam hoc tibi adimetur; vt ita omnis Neo¬
paracelsicus sit plane inemendabilis;
quanquam non opus est demonstratio¬
ne, aduersantibus tum aliis Paracelsicis
tùm experientia & facto quotidiano. Do¬
nas nobis correctiones nostras nihil habe¬
re incommodi: at pene imposibiles esse
stendis ita.
Correctiones Galenicae aut tollunt ve¬
nena per separationem spagiricam,
aut repressionem eorum.
Neutro modo tollunt; inutiles sunt
ergo.
Propositionis partem ex tuo cerebro
fingis; partem ex ficta responsione sumis.
Assumtum comprobas de prima partè
per negationem officij spagirici. Quia
nim nostrae correcturae non separant pu¬
rum ab impuro, ideo non sunt spagiricae,
nec earum modo emendant. De altera
parte verbosus es; putasque opinari id nos,
realiter habente.
Si reprimerent inquis, nulla indicia ve¬
neni in purgantibus apparerent.
Sed
Nulla Para¬
celsicis est
correctio,
quia nec cor¬
pus corpore,
nec essentiam
essentia nec
essentiam cor¬
pore, nec con¬
tra, neque
etiam praepa¬
ratione cor¬
rigunt, ex
huius nostri
decretis.