821
420 ANDREAE LIBAVII D.
hiculo natura agente sine electione. Quę¬
dam aliquibus indiuiduis non bene con¬
gruunt &c. Hi & similes alij multi fines
sunt in corrigendo, ita vt non semper sint
proposita venena. Sed his iam immore¬
mur, quando ita libet de venenis loquen¬
do veris. Corrigimus ne ergo illa tantum
per repressionem & retusionem, quam
certe fieri per agens contrarium patet?
Non negamus nos studiose quaerere alexi¬
teria, si qua certa haberi possunt, quorum
[GR]ἐνέργεια[/GR] vel aboleat vim venenatam relicta
salutari; vel ita eneruet, vt absque incom¬
modo perueniat ad finem suum medicina:
aut etiam cohibeat, quo minus in actum
prodeat; quae tria putamus verbo repres¬
sionis contineri posse. Verum enimuero
non raro partem subiectam ita praepara¬
mus, vt a veneno pati nequeat. Interdum
tardae rei effectum maturamus ideo, quia
diuturniore mora in corpore venenum
rat proditurum, vel putrefactione noci¬
turum; vel in vna parte haerendo eam sta¬
bilitate laesurum &c. Talia autem venena
nunquam adhibemus temere, sed cum
summa grauisque vrget necessitas, & plus
certi auxilij, quam incertae noxae speratur
& intenditur. Hac ergo in parte deficit tua
distributio. Sed & illa vacillat, quod putas
nos corpora corporibus pro correctione
addita,
Quomodo
corrigamus.
Alexiteria.
Praeparatio
partis.