821
ANTIGRAMANIA. 421
addita, ante vsum non separare. Multa per
ignem corrigimus. Multa per aquam; la¬
uantes, coquentes, exhalare permittentes
&c. Quaedam etiam ad aerem suspensa ma¬
litiam ponunt. Quaedam, tosta, cocta, ma¬
cerataque simul, & qui alij modi passim in
nostrorum libris extant. Est apud N. Mo¬
narden insignis locus de Yucae succo, qui
pręsens venenum est expressus solum: Quod
si coquatur ad medias; acetum praebet sa¬
lubre. Si coquatur ad crassitiem; mellis vi¬
cem supplet. Addit ille: Vide quanti in re¬
bus momenti sit coctio, quando quidem
praesens venenum insalutare alimentum
& potum vertit. Haec historia nostrum so¬
phistam confundit egregie. Sed & vtimur
illa separatione, tum chymica perfectiores
tum rudiore pro vt fert natura rei. Non
enim vt tu putas oleis & reliquis destitui¬
mur Chymicis. Verum non ita, vt tu, cum
Paracelso insanimus. Accedit ergo ad du¬
plicem elenchum, etiam hic tertius peti¬
tionis principij, quod est merum menda¬
cium & calumnia. Sed de repressione no¬
bis litem moues, peculiari paralogismo.
Scire primum debes, nos correctionibus
nostris intra eos limites subsistere, vt ca¬
ueatur enormis naturae laesio, quantum
fieri potest. Nulla necessitas nos cogit ve¬
neno vti, nisi vel illa ipsa vi aliquid boni in
cor¬
Dd 3
Galenici et¬
iam extra¬
hendo corri¬
gunt.
De repressio¬
ne.
Venenorum
vsus.